Latin
VREUCLID. GEOM. X
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 136
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quia hoc axioma a numero principiorum omnino rejcitur secundum Geminum Geometram, Proclum, &alios, dicique debet potius Theorema, quam principium, cum non facile quinis ei assensum praebeat, propterea quod reperiantur &aliae lineae, quarum spatium licet semper magis, ac magis coangustetur, nunquam tamen in vnum punctum coeunt, etiamsi infinite producantur, vt constat ex elementis conicis Apollo. nij: Idcirco illud post 28. propos: &ante 29. huius libri, vbi primum eius vsus incipit apparere, Geometrice demonstrabimus ex scutentiae Procli, vt sine vlla dubitatione ad theorema tum, atque problematum demonstrationes possit assumi. XII. DVAE rectae lineae spatium non comprehendunt. RVLLAM prorsus habet difficultatem hoc principium; Si enim duae rectae lineae ex vna parte coeant ad efficiendum angulum, necessario ex altera parte semper magis ac magis disiungentur si producantur, vt in exemplo proposito perspicuum est. Qua re vt superficies, spatiumue quodpiam rectilineum ex omni parte concludatur, duabus rectis lineis tertia quadam adiungen da est. Ita enim conficietur spatium triangulare, seu figurarum rectilinearum prima. Proclus tamen demonstrat hoc principium, hoc modo. Si fieri potest vt duae lineae recta claudant superficiem, comprehendant duae rectae ALCADC, superficiem ABCD, ita vt duae illae rectae coeant in duobus punctis A, &C. Facto deinde centro C, describatur circulus interuallo CA &producantur rectae ABC, ADC, in rectum, &continuum vsque ad circunferentiam, nempe adpuncta E, &F. Itaque quia recrae ACE, ACF, transeunt per centrum C, erunt semicirculi AE, AEF, inter se aequales, &idcirco circunferentia quoque AE, circunferentiae AEF, aequalis byG lis erit, pars toti, quod fieri non potest. Non ergo rectae duae lineae spacium comprehendunt. Quod est propositum. HVIC duodenario numero Axiomatum ab Euclide positorum adiungemus nos nonnulla alia ex alijs Geometris decerpta, non minus necessaria ad suturas demonstrationes Problematum itque Theorematum cum Euclidis, tum caeterorum Mathematicorum, quam ea, quae nobis tradidit Euclides. XIII.