# Euclidis elementorum libri XV 138

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, VREUCLID. GEOM. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/138

Quoniam igitur aequalibus AB, CD, addita sunt aequalia BG. DF, erunt tota A G, CF, aequalia. Quate constar, totam quantitatem AE, superare totam CF, endem excessu GE, quo magnitudo DF, adiun cta à magnitudine adiuncta BE, superatur. Quod est propositum. XV. SI inaequalibus aequalia adiungantur, erit totorum excessus, excessui eorum, quae a principio erant, aequalis. IN aadem figura, inaequalibus quantitatibus BE, DF addantur aequales AB, CD. Et ex maiore BE, auferatur BG, aequalis ipsi DF. vt GE, sit excessus, quo quantitas BE, quan titatem DF, superat. Quoniam igitur aqualibus BG, DF, addita sunt aequalia AB, CD, erunt tota AG, CF, aqualia. Quamobrem tota quantitas AE, superabit totam CF, eodem excessu GE, quo maior quantitas proposita BE, minorem DF, superat. Quod est propositum. XVI. SI ab aequalibus inaequalia demantur, erit!

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
