Latin
BAEVCLID. GEOM.WS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 140
Unproofread scanNot analysed yet
addas 6. fiunt 11. &9. quorum exceßus 2, idem est, qui ipsorum 5. &8. Item si ex 8. demas 5. &2. relinquuntur 3. &6. quorum excessus 3. idem est, qui ipsorum 5. &2. Denique si ex 10. &7. demas 3. relinquuntur 7. &4. quorum excessus 3. idem est, qui ipsorum 10. &7. XVIII. OMNE totum aequale est omnibus suis partibus simul sumptis. QUONIAM omnes partes si mul sumptae constitult totum, cuius sunt partes, manifesta est veritas huius axiomatis. XIX. SI totum totius est duplum, &ablatum ablati; erit &reliquum reliqui duplum. VT quia totus numerus 20. duplus est totius numeri 10; Et ablatus ex illo 6. ablati ex hoc 3. propterea reliquus illius 14. duplus etiam est reliqui huius 7. In vniuersum autem hoc demonstra bitur propos. 5. lib. 5. nimirum. Si magnitudo magnitudinis aeque multiplex sit, atque ablata ablatae, vt decupla, vel centupla, &c. &reliqua reliquae aeque multiplex erit, atque tota totius. COLLIGI potest ex dictis cum Proclo, &Gemino hoc discrimem inter postulata, &Axiomata, quod cum vtraque sint per se notae, &indemonstrabilia, illa naturam sapiunt Problematum propterea quod aliquid fieri exposcant; haec vero, Theoremata imitantur, cum nihil fieri petant, sed solum sententiam aliquam notissimam proponant. Differt autem Postulatum a problemate, quod constructio postulati non indigeat vlla demonstratione, problematis autm con structionem concedat nemo sine demonstratione, eo quod difficile ali quid nobis exhibeat construendum. Idem discrimen inter Axioma, &Theorema reperitur; Illud. n. demonstrari non debet hoc vero concedendum nulla est ratione, nisi demonstretur. Nam nemo huius propositionis demonstrationem, vel etiam probationem requiret. Quae eidem aequaliae, inter se quoque aequalia sunt. Huius! antem statim demonstrationem desiderabit quis. Omnis trianguli tres anguli interni aequales sunt duobus rectis.