Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 144-3
Unproofread scanNot analysed yet
propterea omnia tria latera AB, BC, AC, aqualia existunt. Minorem verò huius syllogismi hac ratione colliget. Lineae rectae a centro ducta ad circunferentiam circuli, inter se sunt aequales. Lineae AB, AC, sunt ductae a centro A, ad circunferentiam CBD. Sunt igitur lineae AB. AC, aequales inter se. Eademque ratione erunt linea AB, BC, aequales, cum du cantur a centro B, ad circunferentiam CAD. Quamobrem minor praecedentis syllogismi tota confirmata erit. Non aliter resolui poterunt omnes aliae propositiones non so lum Euclidis, verum etiam caterorum Mathematicorum Negiigunt.