# Euclidis elementorum libri XV 144

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, PROBLEMA I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/144

Quoniam rectae AB, AC, ducuntur ex centro A, ad circunferentiam circuli CBD, erit recta AC, rectae AB, aequalis: Rursus quia rectae BC, BA, ducuntur ex centro B, ad circunferentiam circuli CAD, erit recta BC, rectae BA, aequalis. Tam igitur AC, quam BC, aequalis est rectae AB. Quare & AC. BC, inter se aequales erunt, atque idcirco triangulum ABC, erit aequilaterum. Super data ergo recta linea terminata, &c. Q uod faciendum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
