Latin
PRAXISI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 146-2
Unproofread scanNot analysed yet
PRAXISI. CONABIMVB in singulis fere problematibus Eucli dis tradere praxin quadam facilem, &breuem, qua effici possit id, quod Euclides pluribus verbis, atque lineis contendit consiruere; Idque in ijs praesertim obseruabimus, quae frequentiorem vsum ha bent apud Mathematicos, &in quibus praxis compendium ali quod secum videtur afferre. ITAQUE IrIangulum aequilaterum ita facile construetur sup data rect. AB. Ex centris A, &B, interuallo vero datae rectae AB, describantur duo arcus circulorum se intersecantes in puncto C, siue hoc infra line am consingat. siue supra. Post haec ducantur dua rectae AC, BC, ex puncto C, ad puncta A, &B; factumque erit! quod proponitur. Cuius rei eadem est demonstratio cum superiori, si modo circuli eßent integri ac perfecti. Transirent enim necessario per puncta A, &B. ISOSCELES ita conficietur. Ex centris A, &B, interuallo vero maiore quam AB, si datam rectam esse velimus minus latus; vel minore, si eandem in latus maius eligamus, describantur duo aercus secantes se in C.