# Euclidis elementorum libri XV 149-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/149-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/149-2

SCHOLIOX. VARIOS etiam peße casus esse in hoc problemate, nemo ignorat, cum duae lineae inaequales datae vel inter se distent, ita vt neutra alteram contingat; vel non sed vel coniungantur ad vnum extremum, vel se mutuo secent; vel certe altera alterum suo extre mo tangat duntaxat, &c. de qua re lege Proclum hoc in loco THEOREMA I. PROPOS. 4. SI duo triangula duo latera duobus late ribus aequalia habeant, vtrumque vtrique; habeant vero & angulum angulo aequalem sub aequalibus rectis lineis contentum: Et basim basi aequalem habebunt; eritque triangulum triangulo aequale; ac reliqui anguli reliquis angulis aequales erunt, vterque vtrique, sub quibus aequalia la tera subtenduntur. SENT! SINT duo triangula ABC, DEF, & unius utrumque latus AB, AC, aequale sit alterius utnque lateri DE, BEFDF, hoc est, AB, ipsi DE, & AC, ipsi DF; angulusque A, contentus la teribus AB.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
