# Euclidis elementorum libri XV 152

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 2. PROPOS. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/152

THEOR. 2. PROPOS. 5. ISOSCEL.IVM triangulorum, quis ad basim sunt, anguli inter se sunt aequales: Et productis aequalibus rectis lineis, qui sub basi sunt, anguli inter se aequales erunt. SIT triangulum Isosceles ABC, in quo duo latera AB AC, inter se sint aequa lia: Dico angulos ABC, ACB, super ba sim BC, aequales inter se esse: Item si latera aequaha AB, AC; producantur quam tum libuerit, usque ad puncta D, & E, angulos quoque DBC. ECB, infra baIsim eandem BC, esse aequales. Ex linea 3. primi. enim AE, producta infinite abscindatur AF, aequalis ipsi AD, & ducantur rectae BF, CD. Considerentur deinde 1. pet. duo triangula ABF, ACD. Quia ergo duo latera *B AF, trianguli ABF, aequalia sunt duobus lateribus AC, AD, trianguli ACD, utrumque utrique, nempe AB ipsi AC, ex hypothesi & AF, ipsi AD ex constructione; angulusque A, contentus lateribus AB, AF aequalis est angulo A, contento lateribus AC, AD, immo angulus A communis est utrique triangulo: Erit basis B F aequalis basi 4. primi. CD; & angulus F, angulo D; & angulus ABF, angulo ACD; cum & priores duo, & posteriores, opponantur aequalibus lateribus in dictis triangulis ut patet Rursus con siderentur duo triangula BDC, CFB. Quoniam uero actae AD, AF, aequales sunt per constructionem, fit ut, sil anferantur ex ipsis aequales AB AC, & reliquae BD, & 3. pron. CF, ent aequales. Quare duo latera B D, DC, trianguli BDC, aequalia sunt duobus lateribus CF, FB, trianguii CFB, utrumque utrique, uidelicet BD, ipsi CF, & DC. ipsi FB, ut probatum est: Sunt autem & anguli D & F, O tenti edi bzy G Goog tenti dictis lateribus aequalibus aequales ut ostensum etiam fuit. Igitur erit angulus DBC, angulo FCB, aequalis; & angulus BCD angulo CBF. Tam enim priores duo, quan posteriores, ęqualibus opponuntur lateribus, existuntque supra communem basim BC, utriusque trianguli BDC. CFB.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
