Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. HARC propositio uera etiam est in triangulis aequilateris, cum in quolibet reperiantur duo latera inter se aequalia, licet eam Euclides solis Isoscelibus triangulis uideatur accommodasse. Existentibus enim duobus lateribus AB. AC, erianguli ABC, aqualibus, siue reliquum latus BC, ipsis quoque sit aquale, ut contingit in triangulo aequilatero, siue inaequale, ut in Isoscele accidis, necessario consequitur, &angulos supra basim inter se, &angulos infra eandem inter s. quoque esse aequa les, ut constat ex demonstratione praedicta. Solet autem theorema hoc tyronibus subdifficile, &obscuriusculum uideri, propter multitudinem linearum, &angulorum, quibus nondum sunt assueti. Veruntamen, si diligenter theorematis praeceden tis uis ac demonstratio ponderetur, non multo labore hoc, quod prae manibus habemus, a quolibet percipietur, si modo memor sit, illos angulos triangulorum probari aequales esse, in antecedenti theoremate, qui aequalibus lateribus opponutur. Quod quidem quoniam Campanus non apposuit, causae fuit, ut confusa esse uideatur, &subobscura eius demonstratio.