# Euclidis elementorum libri XV 154

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/154

COROLLARIVM. Ex hac propositione quinta liquet, omne triangulum ęquila terum esse aequiangulum quoque: Hoc est, tres angul oscuius libet crianguli aequilateri esse inter se aequales. Sit enim criangulum aequilaterum ABC. Qvoniam igitus duo latera AB, AC, sunt aequalia, erunt duo anguIiB, & C, aequales. Item quia duo latera AB, BC, B——c sunt aequalia, erunt & anguli C, & A, aequales. Quae re omnes tres A, B, & C, aequales erunt. Quod ostendendum erat. THEOR. 3. PROPOS. 6. SI trianguli duo anguli aequales inter se! fuerint: & sub aequalibus angulis subtensa latera aequalia inter se erunt. IN triangulo ABC, sint duo anguli ABC, ACB super latus BC, aequales. Dico duo latera illis opposita AB, AC esse quoque aequalia. Si enim non credantur aequala, existentibus nihilominus angulis dictis aequalibus, erit alterum majus altero; sit igitur AB, majus quam AC, si fieri potest: Et ex AB, abscindatur in D, recta BD, aequalis rectae AC. (quae minor dicitur esse quam AB,) ducaturque recta CD. Considerentur iam duo triangula ACB, DBC In quibus cum duo latera AC CB, trianguli ACB, aequa lia sint duobus lateribus DB, BC, trianguli DBC, utrumque uatrique, nempe AC, ipsi DB, (abscidimus enim ex AB, ipsi AC, concessu aduersarij, aequalem DB,) & CB, ipsi BC, cum sit unum & idem; Sint autem & anguli ACB, DBC, contenti dictis lateribus aequales, per hypothesin: Erunt triam gula ACB, DBC, aequalia, totum, & pars, quod fieri non potest. Non igitur erunt latera AB, AC, inaequalia, si anguli B, & C, super latus BC, aequales sunt, ne totum parti aequale esse concedamus: sed aequalia existent. Q uare si trianguli duo anguli, &c. quod demon strandum erat. SCHOCONVERTIThoc theorema primam partem praecedenItis. Nam ibi demonstratum est, si duo latera trianguli inter se aequalia fuerint, angulos, qui ad basim sunt, esse quoque aequa les: Hic uero si anguli ad basim sint aequales, latera quoque angulis illis opposita esse aequalia.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
