# Euclidis elementorum libri XV 155

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/155

Non autem mirum alicui debet uideri, si Mathematici aliquando conuertunt propositiones, ita ut nunc ex antecedente quopiam concesso colligant ger demonstrationem consequens aliquod, nunc uero rursus ex con sequente hoc concesso inferant per aliam demonstrationem .intecedens illud, ut ab Euclide in hisce duabus proximis propositionibus factum eße conspicimus: Non debet, inquam, uide ri mirum, quoniam non semper in rebus Mathematicis recipio cantur antecedens & consequent; Cuius ego rei unum duntaxat nunc exemplum tale in medium proferam. Demonstrat Euclides propos. 16. huius lib. Si trianguli cuiusuis unum latus producatur, angulum externum maiorem esse duobus internis sibi oppositis; In qua quidem propositione nullo modo antecedens, & conscquens reciprocantur. Non enim sequitur, si si zu rae cuiusuis rectilineae uno latere producto, angulus externus maior sit singulis internis oppositis figuram illam esse triangu lum, cum possit etiam esse quadrilatera figura, ut ad propos. 16. huius lib. ostendemus Eodemque modo multae aliae propositiones conuerti nequeunt. Quam ob rem necesse est, ut prius demon stret Geometra, propositionem aliquam conuerti, hoc est, antecedens & consequens illius reciprocari antequam ex consi quem te concesso colligat antecedens. Non conuertit autem Fuclides omnes propositiones, quae conuerti possunt, sed eas duntaxat, quarum conuersione maxime indiget: Nos tamen dabimur ope ram ut fere omnes illas conuertamus, quae aliquam uidebuntur afferre utilitatem.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
