# Euclidis elementorum libri XV 156

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/156

CAELIBERSIA fAB, AC, aequalia. Rursus cum duo anguli A, & B, sint aequales, erunt quoque latera AC, BC, aequalia, & idcirco omnia tna late BAB. BC, AC, aequalia. Quod ostendendum erat. EX PROCLO. LICEBIT nobis etiam conuertere secundam partem quintae propo sitionis, hoc modo: Si trianguli cuius libet productis duobus lateri & duo la bus, anguli infra basim fiant aequales tera illa aequalia inter se erunt. Tiiaguli enim ABC, productis lateribus AB, AC, ad D, & E, fiant anguli DBC, ECB, infra basim BC, aequales. Dico latera AB, AC, esse quoque inter se aequalia. Ex CE, quantumlibet producta abscindatur CF, aequalis ipsi BD, & ducantur rectae BF FD, DC. Considerentur deinde triangulaDEC. FCB. In quibus cum latera DB, BC aqualia sim lateribus FC, CB, utrumque utrique, nempe DB, ipsi FC, per constructionem, & BC, ipsi CB, quod sit unum & idem: sint aurem & arguli DBC, FCB, dictis lateribus contenti aequales, per hypothesim: erunt & bases CD, BF, aequales, & anguli BCD. CBF, super has bases, cum opponan. tur aequolibus lateribus BD, CF, aequales. Ablatis igitur hisce an gulis aequalibus BCD, CBF, ex angulis FCB, DBC, per hype thesin aequalibus, remanebunt angult FCD, DBF, aequales. Considerentur rursus triangula DBF, FCD. In quibus quoniam late ra DB, BF, aequalia sunt lateribus FC, CD, utrumque utrique nempe DB, ipsi FC, per constructionem, & BF, ipsi CD, ut mo do ostensum est; Sunt autem & anguli contenti dictis lateribus DEF, FCD, aequalesi, ut etiam fuit nuper demonstratum: Erit angulus BDF, super basim DF, triangul: DBF, aequalis angulo CFD, super eandem basim FD, trianguli FCD. Hi enim aqua libus lateribus opponuntur. Cum igitur in triangulo ADF. duo anguli AD F. AFD, sint ęquales, ut nunc ostendimus, erunt late ra AD, AF, aequalia. A quibus si rectę BD, CF, aequales, per co structionem, demantur, remanebunt AB, AC, latera trianguli ABC, aequalia. Quod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
