# Euclidis elementorum libri XV 157-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 4. PROPOS. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/157-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/157-2

igitur rectae AC, AD, eundem terminum A, habentes di cuntur aequales; Erit pars AD, toti AC, aequalis. Q uod fieri non potest. Sit secundo punctum D, intra triangulum ABC, & ducta recta CD, producantur rectae BC, BD, usque ad E, & F. Q uoniam igitur in triangulo ACD, ponuntur latera AC, AD, aequalia, erunt anguli ACD, ADC, super basim CD, aequales; Est autem angulus ACD, minor an gulo DCE; nempe pars toto: Igitur & angulus BADC, minor erit eodem angulo DCE: Q uare angulus CDF, pars ipsius ADC, multo mi nor erit eodem angulo DCE. Rursus, quia in trianguio BCD, latera BC, BD, ponuntur aequalia, erunt anguli CDF, DCE, sub basi CD, aequales. Ostensum autem fuit, quod idem angulus CDF, multo sit minor angulo DCE. Idem ergo angulus CDF, & minor est angulo DCE, & cidem ęqualis, quod est absurdum. Sit postremo punctum D, extra triangulum ABC. Aut igitur in tali erit loco, ut una linea super alteram cadat, ut in priori figura, dum medo loco D, intelligas C, & loco C, ipsum D; ex quo rursus sus colligetur pars aequalis toti, quod est absuidum: Aut in tali erit loco, ut posteriores duae lineae ambiant priores duas, ceu in posteriori figura, si modo loco D, iterum intelligas C, & D, loco C; Quo posito, in idem absurdum incidemus, nempe angulum DCF, & minorem esse angulo CDE, & eidem aequalem, ut perspicuum est: Aut denique punctum D, ita erit extra triangulum ABC, ut altera linearum posteriorum, nempe AD, secet aheram priorum, ut ipsam BC.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
