# Euclidis elementorum libri XV 158

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 4. PROPOS. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/158

Du cta igitur recta CD, cum in triangulo ACD, latera AC. AD, ponantur aequalia, erunt 5. primi anguli ACD, ADC, supra basim CD, aequa 9. pron. les: Ac proinde cum angulus ADC, minor sit angulo BDC, pars toto, erit & angulus ACD, minor eodem angulo BDC. Q uare multo minor erit angulus BCD, pars anguli AC ), angulo eodem BDC. Rursus, cum in triangulo BDC, latera BC. BD, ponantur aequalia, erunt 1 primi anguli BCD, BDC, super basim CD, aequales: Est autem iam ostensum, angulum BCD, multo esse minorem angulo BDC: dem igitur angulus BCD. & vinor est angulo BDC, & eidem aequalis, quod est absurdum. Non ergo aequales sunt inter se AC, AD, & inter se quoque BC, BD. Q uare super eadem recta linea, duabus eisdem rectis lineis &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
