# Euclidis elementorum libri XV 159

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/159

Eadem ratione possunt ex A, & B, infra AB, basim trianguli ABC, hoc est ad contrarias partes, du ci duae lineae rectae AD, BD, conuenientes ad aliquod punctum, ita ut AD, exiens e puncto A, aequalis sit ipsi AC; & BD, egrediens ex B, aecualis ipsi BC, vt perspicuum est in appesita figura. Non igitur sine causa adiecit Euclides: ad easdem partes. Denique esse poterunt duae lineae AC, AD, aequales inter se, eundem terminum A, possidentes; Sed hoc posito, fieri nulla ratione poterit, ut reliquae duae BC, BD, terminum habentes eundem B, inter se quoque sini aequales, vt in hac figura apparet, & ab Euclide est demonstratum. Apposite igitur! dictum est in propositione: duabus eisdem rectis lineis B aliae duae rectae lineae aequales, vtraque vtrique, &c. O uaro ve plane scopus Euclidi in hac propositione propositus intellicatur, diligenter singula verba propositionis sunt pon deranda.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
