Latin
P PROLEGOMENA. AN
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 16
Unproofread scanNot analysed yet
P PROLEGOMENA. AN INVENTORES MATHEMAticarum disciplinarum. MNES disciplinas Mathematicas a uarijs, &diuersis Canctoribus ortum, originemque duxisse, perspicue historiae testantur: Immo uero singulas nequaquam summam adeptas esse perfectionem statim ab initio, sed paulatim eas ab imperfectis ad perfectiora processisse, memoriae quoque proditum est. Arithmetices enim inuentores primi creduntur Phaenices, propter frequentes mercaturas, atque commertia, ut auctor est Proclus. Quam mirum in modum postea Pythagoras, eiusque successores, nec non Aegyptij, Graeci denique ac Arabes amplificarunt, uarijsque problematis, atque theorematis illustrarunt. Musicam deinde a Mercurio primum esse inuentam, multi scri ptores tradunt; quam ipse postea Orpheo insigni Musico commendauit, atque concredidit; Hic autem Thamyri, &Lino; Linus uero Herculi, &sic successionibus continuis per alios Musicos praeclaros ad nostra usque tempora manauit. Geometria uero, auctore Proclo, ab Aegyptijs reperta est, ortumque habuit ab agrorum emensione. Cum enim anniuersaria Nili inundatio agrorum torminos, ac limitos ita confunderet, nastaretque, ut nemo agrum dignoscere posset suum, caeperunt Aegyptij animos ad rationem mensurandorum agrorum applica re, ut hoc modo cuilibet, quod suum eras, redderetur. Quae quidem ratio agros metiendi, quanquam tunc temporis adhuc rudis admodum fuerit, ac impolita, ab ipso tamen officio Geometria est appellata. γεωμετρέομαι enim, siue γεωμετρέω idem significat, quod, terram metior. Caeterum paulatim deinde Geometria capia est expoliri, &non contenta suis finibus, se se ad corpora etiam caelestia dimetienda conuertit, tradiditque principia uniuersae Astronomiae, Perspectiuae, Cosmographiae, &alijs disciplinis quam plurimis, quae ex ipsae, veluti radices dependent. Hanc Thales Milesius ex Aegypto in Graeciam pri mus transtulisse fertur: Deinde eam insignes Philosophi, ac Mathematici plurimis, acutissimisque demonstrationibus locu pletarunt, atque exornarunt: Inter quos hi sunt praecipui ex veteribus; Pythagoras, Anaxagoras Claezomenius, Hippocrates Chius, Plato, Oenopides, Zenodorus, Brito, Antipho, Theo dorus, Theaetetus, Aristarchus, Eratosthenes, Architas Taren tinus, Euclides, Serenus, Hypsicles Alexandrinus, Archimedes Syracusius, Apollonius Pergaeus, Theolosius Tripolita, Mi leus Romanus, qui &Menelaus, Theon Alexandrinus, Ptolemaus, Eutocius Ascalonita, Pappus, Proclus, &alij pene innumeri, quos omnes longum esset recensere.