# Euclidis elementorum libri XV 161

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/161

SI duo triangula bases habuerint aequales, & angulos super bases constitutos ęquales, utrunque utrique: Habebunt quoque reliqua latera aequalia, utrunque utrique, quae uidelicet aequali bus lateribus subtenduntur, angulosque reliquos hisce lateribus inclusos aequales. SIT enim basis BC aequalis basi EF, & angulus B, angu lo E, angulusque C, angulo DFE; Dico latus quoque AB, Iateri DE, & latus AC la teri DF, aequa le eße, angu lumque A, anBCE EEF gulo D. NE si basis basi superponatur, congruent sibi mutuo extrema earum, nec non & lineae angulorum aequalium. Quare omnia fibi congruent, proptereaque omnia inter sese aequalia erunt. Ve. rum hoc idem theorema a nobis propositum. quod quidem magis proprie conuertere uidetur quartam propositionem, quam illud Euclidis, aliter demonstrabit Fuclides in prima parte propositionis 26, ut eo loco monebimus. COROLLARIVM. POERO ex antecedente huius octauae propositionis non solum colligi potest, angulos lateribus aequalibus contentos aequales esse, uerum etiam reliquos angulos, qui ad bases constituuntur, utrumque utrique, ut angulum B, angulo E, & angulum C, angulo F; immo totum triangulum toti triangulo, ut constat ex eadem superpositione unius trianguli super alterum; Nam sibi mutuo congruent & dicti anguli, & tota triangula, ut perspicuum est. Quod etiam ex quarta propos. colligi poterit, postquam demonstratum fuerit, angulos aequalibus comprehensos lateribus aequales esse. Inde enim fiei, cum latera quoque sint aequalia, & reliquos angulos, & tota triangula esse aequa lia, ut in propos. 4. demonstratum est.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
