# Euclidis elementorum libri XV 162

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EX PROCLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/162

Quoniam in triangulo ABD, duo latera AE, DE, ponuntur aequalia (est enim nunc AE, recta eadem quę AB, quae per hypothesin rectae DE, aequalis est) erunt anguli A, & D, super basia AD, equales, quod erat ostendendum. Si uero neque DF, FA, neque DE, EA, lineam rectam conficiant, ducatur ex D, ad A, linea recta DA, quae uel cadet intra triangula, uel extra. Cadat primo intra, quod quidem accideti, quando anguli ad E, & F, sunt acuri. Quoniam igitur in triangulo AED, duo latera AE, DE, aequalia ponuntur, erunt duo anguli EAD, EDA, aequales ad basim DA. Eadem ratione, cum duo latera AF, 2νε DF, aequalia sint per hypothesin, erunt duo anguli FAD, FDA, super basin DA, aequa les. Si igitur hi ęquales illis ęqualibus addantur, fient toti anguli EAF, EDF, ęquales. Quod erat ostendes dum. Cadat secundo recta DA, extra triaagula, quod demum fiet, quando anguli ad F A. D tuerint obtusi. Quoniam igitur in triangulo AED, duo latera AE, DE, ponuntur aequa lia, erunt anguli EAD, EDA, aequales super basin DA. Eadem ratione, cum duo la R tera AE, DF, in triangulo AFD, sint per hypothesin aequalia, erunt anguli FAD, EDA, super basin DA, aequales. His ergo a prioribus ablatis, remanebunt anguli EAB, EDF, aequales; Quod demonstrandum proponebatur. PROBL. 4. PROPOS. 9. DATVM angulum rectilineum bifariam secare. SIT diuidendus rectilineus angulus BAC, bisariam, hoc est, in duos angulos aequales. In recta AB, sumatur quodcunque punctum D, & rectae AD, secetur ex AC, re cta AE, aequalis, ducaturque recta DEDeinde super DE, constituatur triangulum aequilaterum DFE, & ducatur recta A F, diuidens angulum BAC, in angulos BAF, CAF. Dico hos enn augnols. angulos inter se esse aequales. Cum enim latera DA, AF trianguli i) AF, aequalia sint lateribus EA, AF, trianguli EAF, utrumque utrique, quod DA, ipsi EA, per constructionem sit aequale, & AF, commune; Sit autem & basis DF, basi EF, aequalis, propterea quod triangulum DFE, constructum sit aequilaterum Erit angulus DA F anguloEAF, aequalis, deoque angulus BAC, diuisus bifariam, quod erat faciendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
