Latin
PRAXIS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 167
Unproofread scanNot analysed yet
PRAXIS. Ex puncto C, abscindantur vtrinque li neae aequales CD, CE. Et ex D, &E, describantur duo arcus secantes se se in F. Recta namque ducta FC, erit perpendicu cularis: Demonstratio eadem est, quae Euclidis, si modo ducantur rectae DF, EF, quae aequales erunt, propter aequales circulos ex D, &E, descriptos, qui se interse cant in puncto F. Quod si punctum daetum in linea recta fuerit extremum, producenda erit linea in rectum &continuum, ad purtes puncti dati, vt ex illo erigatur secundum praxim da tam linea perpendicularis. Vt si linea data fuerit AC, &pun ctum datum C, extremus protrahenda erit AC, in B, &sumendae aquales CD, CE, &c. Si vero ad aliquam lineam constituenda sit linea perpendicularis, non quidem in puncto assignato, sed vtcumque, id efficietur hac methodo. Ex duobus punctis A, &B, quibuscunque limae propositae descrihantur tam superne, quam inferne duo arcus se se intersecantes in C, &D. Nam recta ducta CD, erit perpendicularis ad AB. hoc est, faciet duos angulos ad E, rectos, seu aequales. Quod non aliter probabis, quam supra prae in duas aequales divisimus partes, demonstrae xim, qua linean uimus. Nam per 4. propos. erunt anguli ad E, aequales, quip pe qui super aequales bases AE, BE, consistunt, opponunturque aequalibus lateribus AC, BC. EX PROCLO. Si punctum in linea datum, fuerit extremum, &linea com mode produci ne quiuerit, poterimus ex puncto dato educere lineam perpendicularem, linea non producta, hac ratione. Sit recta AB, &punctum A. Ex C, puncto quolibet intra lineam edueatur perpendicularis CD, vt docuit Euclides; &abscinda tur CE, aequalis ipsi AC: Deinde diuidatur angulus C, bisariam, ducta recta CF; Et ex E, tur sus, vt docuit Euclides, educatur BG. per pen dicularis ad CD, secans recta CF, in G. Ducta igitur recta GA, perpendicularis erit ad AB. Quoniam cum latera AC, CG, trian guli ACG, aequalia sint lateribus EC, CG, trianguli ECG, verumque vtrique, &anguli nisce lateribus contenti aequales: quoque 4. primi. per constructionem: Erunt anguli A, &E, oppositi communi lateri CG, aequales; Sed E, est rectus per constructionem; igitur &A, rectus erit, ideoque AG, ad AB, perpendicularis.