Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 170-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOR. VIDETVR haec propositio pendere ex communi quadam Vanimi notione. Quo enim angulus ABC, superat rectum angulum gulum EBC, eo reliquus angulus ABD, superatur ab angu lo recto EBD. Nam sicut ibi excessus est angulus ABE, ita hic defectus est idem angulus ABE. Quocirca anguli ABC, ABD, duobus rectis aequales esse conuincuntur, siquidem tan tum vnus eorum supra rectum acquirit, quantum alter deperdit. THEOR. 7. PROPOS. 14.