# Euclidis elementorum libri XV 176

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EX. PELETALIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/176

Quae omnia facile colliguntur ex propos. 13. Nam angulus externus, & internus illi deinceps, aequales sunt duobus rectis ID vero, quod in scholio propos. 6. huius libri nos demenstraturos recepimus, nimirum hanc propos. non posse conuerti; cum & vno latere figurae quadrilaterae producto, externus angulus quo libet interno, & opposito possit esse maior; hac ratione absoluemus. SIT figura quadrilatera ABCD, cuius angulus BAD, obtusus, & ABC, rectus constitnatur, hac tamen lege, vt rectae AB, DC, producta ad partes B, FA & C, in puncto E, nec non & recta DA, CB, ad partes A, & B, in puncto F, coeant. Dico, si AD, producatur ad G, angulum externum CDG, maiorem esse tribus internis BAD, ABC, BCD, sibi oppositis. Cum 16. primi. enim ADE, triangulum sit, erit angulus externus EDG, ma ior interno opposito DAE. Rursus cum DAB, obtusus maior sit recto ABC, maior quoque multo erit EDG, ipso ABC. Po16. primi. stremo, quia & in triangulo CDF, angulus externus CDG, maior est interno, & ppposito FCD; manisestum est, in quadri latero ABCD, externum angulum CDG, maiorem esse inter nis, & oppositis BAD, ABC, ECD. Quam ob rem propositio haec 16. conuerti nequit, (quippe cum eius antecedens, & consequens non reciprocentur, vt demonstratum est.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
