# Euclidis elementorum libri XV 179

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/179

Sunt igitur omnes tres anguli inaequales, maximu quidem B, minimus uero A; & C, medium locum inter vtrunque tene, THEOR. 12. PROPOS. 19. OMNIS trianguli maior angulus maiori lateri subtenditur. IN triangulo ABC, angulus E, maior fit angulo C. Dico latus AC, subtendens maiorem angulum B, majus esse latere AB, quod angulum minorem C, subtendit. Si enim latus AC, majus non est latere AB, erit vel ae quale illi, vel minus. Si dicatur AC, aequale esse ipsi AB, erit angulus B, aequalis angulo C; Est autem & maior per hypothesin, quod est absurdum. Si vero AC, minus esse dicatur latere AB, erit angulus B, subtensus a minori latere AC, minor angulo C, subtenso a maiore latere AB; Ponitur autem maior, quod magis est absurdum. Cum igitur AC, latus neque aequale sit lateri AB, neque minus eo, erit majus. Eadem ratione probabitur, latus AC, majus esse latere BC, si angulus B, maior esse concedatur angulo A. Omnis ergo trianguli maior angulus maiori lateri subtenditur; Q uod demonstrandum proponebatur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
