# Euclidis elementorum libri XV 18

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, P PROLEGOMENA. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/18

Huius rei fidem aperte faciunt tot Peripateticorum sectae, (ut alios interim philosophos silentio inuoluam) quae ab Aristotele, veluti rami e trunco aliquo, exortae, adeo & inter se, & nonnunquam a fonte ipso Aristotele dissident, ut prorsus ignores, quid nam sibi uelit Aristoteles, num de nominibus, an de rebus potius disputationem instituat. Hinc fit, ut pars interpretes Grae cos, pars Latinos, alij Arabes, alij Nominales, alij denique Rea les, quos vocant (qui omnes tamen Peripatericos se esse glorian tur) tanquam ductores sequantur. Quod quam longe a Maethematicis demonstrationibus absit, neminem latere existimo Theoremata enim Buclidis, caeterorumque Mathematicorum, eandem hodie, quam ante tot annos, in scholis retinent veritat is puritatem, rerum certitudinem, demonstrationum robur, ac fir mitatem. Huc accedit id, quod Plato ait in Philebo, sen dialogo, qui de summo bono inscribitur; Eam scientiam esse digniorem, praestantiuremque, quae magis synceritatis, neritatisque est amans. Cum igitur disciplinae Mathematicae ueritatem adeo ex petant, adament, excolantque, ut non solum nihil, quod sit falsum, uerum etiam nihil, quod tantum probabile existat, nihil denique admittant, quod certissimis demonstrationibus non con firment, corroborentque, dubium esse non potest, quin eis primus locus inter alias scientias omnes sit concedendus. VTILITATES VARIAE MATHEmaticarum disciplinarum. TON solum vtiles, verumetiam necessariae admodum censeri debent disciplina Mathematicae cum ad alias artes perfecte perdiscendas, tum ad rem etiam publicam recte instituendam, & administrandam. Neque enim ad Metaphysicam, vt eleganter ostendit Proclus, vlli patet aditus, nisi ver Ma. thematicas disciplinas. Nam si a rebus sensibilibus, quas Physicus considerat, ad res ab omni materia sensibili secretas, seiunctasque, quas contemplatur Metaphysicus, vires, aciemque nostri nostri intellectus attollere absque ullo medio tentemus, nosmet. ipsos excacabimus, non secus, ac ei contingit, qui e carcere aliquo tenebricoso, in quo diu latuit, in lucem Solis clarissimam emittitur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
