# Euclidis elementorum libri XV 186

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/186

Ex assumA pta recta quà uis DE, infinitae magnitudinis abscindatur pro recta DF, aequalis rectae A, Et ex reliqua FE, recta F(1 aequalis rectae B; & ex reliqua GE, recta GH. aequalis rectae C. Deinde centro F, interuallo uero FD, circulus describatur DIK: Item centro G, interuallo autem GH. alius circulus describatur HIK, qui necessario priorem secabit in punctis I, & K, (cum enim duae FD, GH, maiores ponantur recta FG; si ex FE, sumatur recta FL, aequalis ipsi FD; & ex GD; recta GM, aequalis ipsi GH, cadet punctum M, inter L, & D. Si namque M. caderet in L, punctum, essent GL, FL, hoc est, GH, & FD. aequales rectę FG: Si vero M, caderet inter G, & L, essent caedem duae minores recta FG; quorum utrumque est contra hypothesin. ) ex quorum quolibet, nimirum ex K, ducantur ad puncta F, G, rectae KF, KG, factumque cii: tnangulum FGK, cuius latera dico aequalia esse datis rectis A, B, & C. Cum enim recta FK, aequalis sit rectae F. D, & reda A. per constructionem eidem FD, aequalis; erit latus FK, rectae A, aequale: Rursus quia GK, aequalis est ipsi GH, & recta C, eidem GH; erit quoque latus GK, rectae C, aequale: Positum autem fuit per constructionem, reliquum latus FG, reliquae rectae B, aequale. Omnia igitur tria late 12 FK, FG, GK, tribus dans rectis A, B, C, aequalia sunt. Constituimus ergo ex tribus rectis lineis, quae sunt tribus da tis rectis lineis aequales, triangulum: Quod faciendum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
