# Euclidis elementorum libri XV 187

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, PRAXIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/187

PRAXIS. SVMATVR recta DE, aequalis cuicunque rectarum datarum, nempe ipsi B, quam nunc volumus esse basin: Deinde ex D ad intoruallum ractae A, ai cus describatur: Item ex E, ad interuallum recta T, ulter arcus se caeus priorem in R. Si igitur ducantur rectae DF, EF, factum erit vriangulum habens tria latera aequalia tribus duris lineis. Erit enim latus DF, aequale recta A, propter interuallum ipsius A, assumptum: & latus EF ipsi C, propter assumptum interuallum C;DE, vero latus, ac ceptum est rectae B, aequale, ab initio. SCHOLION. HAC arte cuicunque triangulo proposito alterum prorsus aequale & quoad latera, angulosque, & quoad aream ipsius constituemus. Sit namque triangulum quodcunque ABE cui aequale omni ex parte est construendum. Intelligo eius latera, tanquam tres lineas rectas datas AB, BC, CA. D–EBS quarum quaelibet duae maiores sunt reliqua. Deinde sumo rectam DE, aequalem uni lateri, nempi BC; & ex D, interuallo lateris AB, arcum describs; item asium ex E, interuallo reliqui lateris CA, qui priorem secet in F, &c PROBL. 9. PROPOS. 23. AD datam rectam lineam, datumque in ea punctum, dato angulo rectilineo aequa lem angulum rectilineum constituere. DATA recta sit AB, datumque in ea punctum C, & da tus angulus DEF. Oportet igitur ad rectam AB, in puncto C, angulum constituere aequalem angulo E. Sumantur in rectis E D, EF, duo puncta utcunque G, H, quae recta GH, connectantur: Deinde constituatur triangulum CIK, habens tria latera aequalia tribus rectis EG, GH, HE, ita ut CI aequale sit ipsi EG; & CK, ipsi EH; & IK, ipsi GH.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
