# Euclidis elementorum libri XV 19

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, P PROLEGOMENA. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/19

Quam ob rem, antequam a rebus physicis, quae ma teriae sensibus obnoxiae sunt coniunctae, ad res metaphysicas, quae sunt ab eadem maxime auulsae, intellectus ascendat, necesse est, ne harum claritate offundatur, prius eum assuefieri rebus minus abstractis, quales a Mathematicis considerantur, vt facilius illas possit comprehendere. Quocirca recte Diuinus Plato Mathematicas disciplinas erigere animum, & ad diuinarum rerum contemplationem exacuere mentis aciem affirmat. Quantum vero emolumenti hae disciplinae ad sacras literas recte percipiendas, interpretandasque conferant, multis uerbis pulcherrime nobis exponit B. August. lib. 2. de Doctrina Christ. demon strans, numerorum inscitia multa non intelligi a multis, quae translate, ac mystice posita sunt in scripturis: Cuius rei exempla non pauca in medium adducit; eandemque sententiam longe post pluribus uerbis repetit eodem lib. Hoc idem docet DHieron. tomo 1. Epist. 1. asserens, magnam inesse numeris uim ad multa mysteria in scripturis intelligenda: Quo item loco, Geometriam magnam afferre Theologis utilitatem, perhibet. Rursum B. Angust. loco, quem paulo ante retuli, testatur Musicam pernecessariam esse doctori Christiano, subiungens paulo post, Theologos debere etiam Geographia diligenter esse instructos. Quod non ignorans D. Gregorius Naxianzenus summis laudibus D. Basilium praeceptorem suum extollit, quoa in Astrologia, Geometria, numerorum cognitione, caeterisque scientijs Mathematicis, fuerit non mediocriter versatus. Non parum etiam conducunt hae artes ad philosophiam naturalem moralem, Dialecticam, & ad reliquas id genus doctrinas, artesque perfecte acquirendas, ut perspicue docet Proclus. His adde, quod omnia volumina antiquorum philosophorum, maxi me Aristotelis, & Platonis, quos merito duces nobis sequendos ad bene recteque philosophandum proponimus, eorumque feromnium interpretum cum Graecorum, tum Latinorum, exemplis Mathematicis sunt referta, ea potissimum de causa, ut ea, quae alioquin multis obstructa difficultatibus uidebantur esse, per axempla huiusmodi clariora, magisque perspicua fierent; qua proculdubio nulla ratione percipiet is, qui scientiarum Mathematicarum omnino est expers. Quid? quod olim nemo ausus esset celeberrimum Dinini Platonis gymnasium frequentare, qui prius optime Mathematicis disciplinis non fuisset exornatus? Vnde pro foribus Academiae hoc symbolum dicitur pinxisse, ἀγιωμέτρητος δυδεῖς εἰσήτω.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
