Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 191
Unproofread scanNot analysed yet
nor est angulo DFE, cum angulus DFE maior sit angulo DGF, externus interno, &opposito; &angulus DGF, aequalis sit angule ACB. In tertia denique figura angulus B C, maior quidem est angulo DEF propterea quod angulus DEG. (aequalis existens per 4. propos. angulo ABC,) maior sit eodem angulo DEE totum paerte: Sed angulus ACB, minor est angulo DFE Nam si recta EF, producatur secans rectam DG, in K, fiet angulus BACEADFE, maior angulo DKE, externus interno; Est autem &angulus DKF, maior adhuc an gulo DGE, externus quoque interno, &opposito. Multo igitur maior erit angulus DFE, angulo DGE, qui per 4. propos. aequalis est angulo ACB. Quare neque certi quicquam col ligi potuit de inaequalitate reliquorum angulorum, cum mode unus altero sit maior, modo minor, &modo aequalis. THEOR. I6. PROPOS. 25. SI duo triangula duo latera duobus lateribus aequalia habuerint, vtrunque vtrique, basin vero basi maiorem: Et angulum sub aequalibus rectis lineis contentum angulo maiorem habebunt. DVO latera AB, AC, trianguli ABC, aequalia sint duobus lateribus DE, DF, trianguli DEF, utrumque utrique, hoc est, AB, ipsi DE, &AC, ipsi DF; Basis autem BC, maior sit basc EF. Dico angulum A, maiorem esse angulo D Si enim non est angulus A maior angulo D, exit vel aequalis, vel minor.