Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 194
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 17. PROPOS. 26. SI duo triangula duos angulos duobus angulis aequales habuerint, vtrumque vtrique, vnumque latus vni lateri aequale, siue quod aequalibus adiacet angulis, seu quod uni aequalium angulorum subtenditur: &reliqua latera reliquis lateribus aequalia, utrumque utrique, &reliquum angulum reliquo angulo aequalem habebunt. SINT duo anguli B, &C, trianguli ABC, aequales duobus angulis E, &EFD, trianguli DEF, uterque vtrique, hoc est B, ipsi E, &C, ipsi EF D; Sitque primo latus BC, quod angulis B &C, adiacet, lateri EF quod angulis E, &EFD, adiacet, aequale. Dico, reliqua quoque latera AB, AC, reliquis lateribus DE, DF, aequalia esse, vtrumque vtrique, hoc est AB, ipsi DE &AC, ipsi DF, ea nimirum, quae aequalibus angulis subtenduntur; reliquumque angulum A, reliquo angulo D. Si enim latus AB non est aequale lateri DE, sit DE, maius a quo abscindatur recta linea EG, RECEaequalis rectae lineae AB, duca3. primi turque recta GF. Q uoniam igitur latera AB, BC, aequalia sunt lateribus GE, EF utrumque utrique, &anguli B, &E, aequales per hypothesin; Erit angulus, C, aequalis an4 primi gulo E F G. Ponitur autem angulus C, aequalis angulo EFD; Quare &angulus EFG, eidem angulo EFD, aequalis erit, pars toris Quod est absurdum. Non est igitur latus AB, inaequale lateri DE, sed aequale.