# Euclidis elementorum libri XV 199

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, CHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/199

Ir2 ultra produci, quod est absurdum, cum ponantur infinite iam esse productae. Quare si dicta lineae AB, AC. producantur infinite, ipsarum distantia excedet omnem finitam distantiam. Hoc pronunciato vsus est & Aristoteles lib. 1. de coelo, vbi demonstrauit, mundum non esse infinitum. Secundum, quod debet explicari, itae se habet. SI duarum parallelarum rectarum linearum alteram secet quaedam recta linea, reliquam quoque productam secabit. SINT duae parallelae AB, CD, ENB & recta EF, secet ipsam AB, in G. Dico E rectam EF, si praducatur. secturam esse quoque ipsam CD. Quoniam durectae GB, GF, in puncto G, angulum faciunt si producantur infinite, excedunt omnem finitam distantiam; igitur & distan tiam, qua parallela AB a parallela CD, distat, cum haec distantia sit finita, alias enim non essent lineae parallelae. Quare quando distantia GB, a GF, maior iam fuerit ea, quae inter pa rallelas est, necesse est rectam GF, productam secuisse rectam CD. Nam quandiu GF, continebitur inter duas parallelas. minori distantia a GB, remouebitur, quam CD, ab eadem GB, vt constat. His igitur ita expositis, facile demonstrabitur hoc theorema, quod est apud Euclidem, vndecimum pronunciatum. SI in duas rectas lineas altera recta incidens internos, ad easdemque partes, angulos duobus rectis minores faciat; Duae illae rectae lineae infinite productae sibi mutuo incident ad eas partes, vbi sunt anguli duobus rectis minores. IN rectas AB, CD, incidens recta EF, facia: internos angulos DDL ad partes B & D, Vt BGH, DHG, duobus rectis minores. Dico re[eo rectas AB, CD, coire ad easdem partes B, & D. Quo.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
