Latin
CHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 201
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim non sunt aequales, sit alter, nempe AGH, maior. Q uoniam igitur angulus AGH, maior est angulo DHG, si addatur communis angulus BGH, erunt duo AGH BGH, maiores duobus DHG, BGH: At duo AGH, BGH, aequales sunt duobus rectis; Igitur duo DHG BGH, minores sunt duobus rectis. Quare cum sint interni, &ad easdem partes B, &D, coibunt lineae AB, CD, ad eas partes. quod est absurdum, cum ponantur esse parallelae. Non est igitur angulus AGH, maior angulo DHG: Sed neque minor; Eadem enim ratione ostenderetur rectas coire ad partes A, &C: Ioitur aequales erunt anguli alterni AGH, DHG. Eademque est ratio de angulis alternis BGH, CHG. DICO secundo, angulum externum AGE, ęqualem esse interno, &ad casdem partes opposito CHG. Q uoniam angulo BGH, aequalis est alternus CHG, vt ostensum est; &eidem BGH, aequalis est angulus AGE; Erunt arguli AGE, CHG, inter se quoque aequales. Eodem modo demonstrabitur, angulum BGE, aequalem esse angulo DHG. DICO tertio angulos internos ad easdem partes, AGH, CHG, aequales esse duobus rectis. Q uoniam ostensum fuit, angulum externum AGE, aequalem esse angulo CHG, interno; si addatur communis AGH, erunt duo AGE, AGH, duobus CHG, AGH, aequales: sed duo AGE, AGH, aequales sunt duobus rectis; Igitur &duo anguli CHG, AGH, aequales duobus recus erunt. Eodem modo anguli EGH, DHG, duobus erunt rectis aequales. In parallelas ergo rectas lineas recta incidens linea, &alternatim angulos &c. Q uod erat demonstrandum.