# Euclidis elementorum libri XV 202

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/202

SCHOLION. CONVIRTIT autem hoc praesens theorema duo praecedentia theoremata, vt perspicuum est. THEOR. 21. PROPOS. 30. QVAE eidem rectae lineae parallelae, & inter se sunt parallelae. SINT recrę AB. CD, eidem rectae EF, parallelę; Dico & ipsas AB, CD, esse inter se parallelas. Q uoniam omnes hae lineę in eodem ponuntur esse plano, (Nam propos. 9. vndecimi libri agetur de lineis in diuersis planis) ducatur recta GH, secans AB, in I; CD, in K; & EF, in L. Quia igitur AB, ponitur parallela ipsi EF, erit angulus AIL, alterno FLI, aequalis. Rur29. primi. sus quia CD, ponitur etiam parallela ipsi EF, erit angulus DKI, eidem angulo FLI, nempe internus externo vel externus interno, aequalis. 29. prim. Quare anguli AIL, DKI, aequales 1. pron. inter se quoque erunt. Cum igitur sint alterni, erunt rectae AB, CD, paralle27. primi. lę inter se. Quae igitur eidem rectę lineae parallelae, & inter se sunt parallelae Quod demonstrandum erat. SCHOLIOX. QVOD si quis dicat, duas rectas AI, BI, parallelas esse rectae CD, & tamen ipsas non esse paralielas; Occurrendum est, duas AI, BI, non esse duas lineas, sed partes tantum v nius lines. Concipiendum enim est animo, quaslibet parallelas infinite esse productas; Constat autem AI, productam coincidere cum BI. Quamobrem, quae eidem rectae lineae parallelae, & inter! BB EOCLID. GEOMNinter se sunt purallelae; Vel certe vnam, & eandem lineam con stituunt, quando inter se coeunt. Quod ita demonstrabitur. Sint duae rectae AB. AC, coeuntes in A, parallelae ipsi DE. Dico il.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
