# Euclidis elementorum libri XV 203-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/203-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/203-2

SCHOLION. DEBET autem punctum datum in tali esse loco situm extra lineam datam, vt haec producta cum illo non conueniat. Quod quidem aperte colligitur ex ipsa constructione problematis. Nam ex puncto dato ducenda est linea saciens angulum aliquem cum linea data, qui fieri non poßet, si punctum! in directum iaceret cum ipsa linea data. Quemadmodum autem ab vno, eodemquee puncto ad eandem rectam non plures perpendiculares quam vna, ducuntur, vt ostendimus propos.17. ex Proclo; ita etiam per idem punctum, datae rectae plures parallelae, quam vnae, daci nequeunt. Si.n. duae ducerent, conexirent ij sae ipsae in puncto eodem quod est absurdum, cum sint parallela. EX hoc porro problemate, & illo, quod propos. 23. continetur, facili negotio constituemus parallelogrammum, cuius vnus angulorum aequalis sit dato angulo rectilineo: lateraque angulum illum comprehendentia daris duabus rectis lineis aequalia. SINT enim datae rectae A, B, oporteatqjs constituere parallelogrammum habens angulum aequalem dato angulo rectiIineo C. lateraque circa illum angulum rectis A, B, aequalia.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
