Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 205
Unproofread scanNot analysed yet
alter arcus descriptus secet priorem arcum in F. Recta igitur ducta AF, erit parallela rectae B; C, vt prius; quia recta AF, aequalis est rectae DE, ob idem interuallum; &recta A D, ractae EF, si hae rectae ductae essent, &c. THEOR. 22. PROPOS. 32. CVIVSCVNQVE trianguli vno latere producto: Externus angulus duobus internis, &oppositis est aequalis. Et trianguli tres interni anguli duobus sunt re ctis aequales. PRODVCATVR in triangulo ABC, latus BC, ad D. Dico primo, angulum externum ACD, aequalem esse duobus internis, &oppositis simul A, &B. Ducatur enim ex C, linea CE, parallela rectę AB. Quoniam igitur recta AC, incidit in parallelas AB, CE, erunt anguli alterni A, &ACE, aequales. Rursus, quia recta BD, in easdem parallelas incidit, erit angulus externus DCE, aequalis interno B; Additis igitur aequalibus ACE, &A, fiet totus ACD, (qui ex duobus DCE, ACE componitur) duobus A, &B aequalis. Quod est proposium. DICO secundo, tres angulos internos eiusdem trian guli A, B, &ACB, duobus esse rectis aequales.