# Euclidis elementorum libri XV 205

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/205

alter arcus descriptus secet priorem arcum in F. Recta igitur ducta AF, erit parallela rectae B; C, vt prius; quia recta AF, aequalis est rectae DE, ob idem interuallum; & recta A D, ractae EF, si hae rectae ductae essent, &c. THEOR. 22. PROPOS. 32. CVIVSCVNQVE trianguli vno latere producto: Externus angulus duobus internis, & oppositis est aequalis. Et trianguli tres interni anguli duobus sunt re ctis aequales. PRODVCATVR in triangulo ABC, latus BC, ad D. Dico primo, angulum externum ACD, aequalem esse duobus internis, & oppositis simul A, & B. Ducatur enim ex C, linea CE, parallela rectę AB. Quoniam igitur recta AC, incidit in parallelas AB, CE, erunt anguli alterni A, & ACE, aequales. Rursus, quia recta BD, in easdem parallelas incidit, erit angulus externus DCE, aequalis interno B; Additis igitur aequalibus ACE, & A, fiet totus ACD, (qui ex duobus DCE, ACE componitur) duobus A, & B aequalis. Quod est proposium. DICO secundo, tres angulos internos eiusdem trian guli A, B, & ACB, duobus esse rectis aequales.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
