# Euclidis elementorum libri XV 206-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/206-2

SCHOLION. CVM demonstratum sit propos. 16. angulum externum cuiusuis trianguli maiorem eße utrolibet interne, & opposiio; Hic autem, eundem externum eisdem internis esse aqualem ; perspiauim est, alterutrum interuorum, & oppositorum supe rari ab externo, reliqeo interno angulo. Vt in triangulo pro posito angulus A, superatur ab angulo ACD, augul B; Et angulus B, superatur ab eodem angule A CD, angulo A, quandoquidam angulus ACD, duobus angulis A, & B, esi aequalis. Rursum, quia demonstratam es: propos. 17. duos angulos cuiuslibet trianguli, quomodocunque sumptos, duobus esse rectis minores; Hic vero omnes tres duobus rectis aequa les esse; manifestam est, duos à duobus rectii deficere, reliquo angulo rrianguli. Vt in eodem triangulo, duo anguli A, & B, à duobus rectis deficiunt, angulo ACB, &c. OMNE porro triangulum habere tres angulos duobus rectis aequales, primi omnium, vt refert Eudemus, Pythagorei demonstrarunt hac ratione. Sit triangulum ABC, & per puncium A, ducatur rectae BC, parallela DE, Quoniam igitur 32. primi. anguli alterni DAB, & ABC, aequales 29. primisunt; si addantur aequales EAC, & ACB, sunt enim & hi alterni) erunt duo anguli 2. pron. DAB, EAC, duobus ABC, ACB aequa les. Addito ergo communi angulo BAC, erunt tres anguli DAB, BAC, CAE, aequales tribus angu lis ABC, BAC, ACB. Sed anguli DAB, BAC, CAE, aequales sunt duobus rectis, vt constat ex propos. 13. Igitur & in triangulo A BC, anguli ABC, BAC, ACB, duobus sunt rectis aequales. quod est propositum. Ex hoc autem sacile con cludemus, anguluia externum ACI, si latus BC, sit protrautum

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
