# Euclidis elementorum libri XV 207

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/207

EUCLIDGEOM ctii, aequalem esse duobus internis, & oppositis ABC, BAC. Quoniam anguli ABC, BAC, ACB, aequales sunt duobus rectis, vt ostensum fuit; Sunt autem, & anguli ACF, ACB, Eduobus rectis aequales; Erunt anguli ABC BACACB. angulis ACF, ACB, aegnales. Dempto igitur communi angulo AtCB, F remanebit angulus ACF, duobus angulis ABC, BAC, aequalis. FACILE etiam conuerti poterit prima pars propositionis Euclidis: Hoc est, si ab vno angulo trianguli linea recra ducatur, vt angulus externus aequalis sit duotus internis, & oppositis, illam lineam esse in directum ipsi lateri constirutam. Ex C, enim ducatur CF. recta sitque angulus ACF, aequalis duobus angulis ABC, BAC: Dico, rectas BC, CF, in dire crum iacere. Cum. n.anculus ACF, aequalis sit angulis ABC. BAC; si addatur communis angulus ACB, erunt anguli ACFACB, aequales angulis ABC, BAC, ACB: Sed ABE, BAC, ACB, aequales sunt duobus reciis Igitur & anguli ACF, ACB; duobus erunt rectis aequales. Quare BC, CF, vnam lineam rectam constituunt.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
