# Euclidis elementorum libri XV 209

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, QUOT ANGVLIS RECTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/209

HOC est, anguli cuiuslibet trianguli aequales sunt bis tribus rectis, demptis quatuor, nempe duobus rectis: Ita etiam anguli figurae continentis 20. latera, aequiualebunt bis 20. angulis rectis, minus quatuor, nimirum 36. rectis angulis, &c. Demonstratio autem huius rei talis est. Si ab aliquo puncto intra figuram assumpto ad om nes angulos rectae linea ducantur. efficientur tot triangula, quot latera, angulosue, figura ipsa continet: Cum igitur anguli cuiuscunque trianguli aequales sint duobus rectis, erunt om nes anguli illorum triangulorum aequales bis tot reciis quot latera figuram ambiunt: At anguli circa punctum intra figuram aßumptum non pertinent ad angulos figura rectilinea propositae, vt constat. Quare si hi auferantur, erunt reliqui anguli constituentes angulos figurae propositae, bis quoque tot rectis aequales, demptis illis circa punctum assumpium, quot latera. vel angulos continet figura: Sunt autem illi anguli circa dictum punctum aequales 4. rectis, vt collegimus ex propos. 15. Quamobrem anguli cuiusque figurae bis tot rectis sunt aequales, ablatis quatuor quot ipsa figura continet angulos, seu latera. quod est propositum. EX hoc porro secundo modo liquet, si singula latera figurae cuiusuis rectilineae producantur versus eandem partem, om nes angulos externos aequales esse quatuor rectis. Nam quilibet externus, & illi deinceps internus, aequantur cum duobus rectis, atque adeo omnes externi vna cum omnibus internis aquales erunt bis tot rectis, quot latera, angulosue figura continet. Sunt autem & soli interni bis tot rectis aequales, minus quatuor, vt demonstrauimu.: Si igitur interni auferantur remanebunt externi quatuor rectis aequales, qui nimirum desunt internis angulis, vt interni, & externi simul bis tot rectus conficiant, quot latera figuram propesitam ambiunt. Exemplum In triangulo queuis, anguli interni & externi simul aequales sunt sex reAEX ctis; Cum igitur interni ducbus sint! σεηα

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
