# Euclidis elementorum libri XV 211

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/211

COROLLARIVM. II. CONSTAT etiam in omni triangulo Isoscele, cuius angulos lateribus aequalibus comprehensus rectus fuerit, quemlibet reliquorum esse semirectum; Nam reliqui duo simul conficient vnum rectum. Quod si angulus aequalibus lateribus contentus, fuerit obtusus, quemlibet alierum esse semirecto minorem; Rel qui enim duo simul minores erunt vno recto. Si denique dictus angulus exti terit acutus, vtrumque reliquorum marorem esse semirecto; Quo niam reliqui duo simul maiores erunt vno recto. COROLLARIVM. III. PERSPICVVM quoque est, iquemuis angulum trianguli aequilateri esse duas tertias partes vnius recti; Vel tertiam partem duorum rectorum. Duo enim anguli recti, quibus aequales sunt tres anguli trianguli aequilateri, diuisi in tres angulos, faciunt duas teruas partes vnius recti. COROLLARIVM. IIII. LIQUET etiam, si ab vno angulo trianguli aequilateri per pendicularis ad latus oppositum ducatur, constitui quo triangula scalena, quorum vnumquodqe habet vnum angulum rectum, prope perpendicularem; alium duas termas partes vnius recti, illum scilicet, qui est & angulus trianguli aequilateri; reliquum denique tertiam partem vnius recti. SCHOLIOX. PORRO extertio corollario depromi potest methodus, qua angulus rectus in tres angulos aequales diuidatur. Sis C enim angulus rectus ABC. Super reciam AB, constituatur triangulum aequilaterum ABD: Et quia per coroli arium 3. angulus ABD, facit duas tertias partes anguli recii ABC; eris angulus CBD, pars tertia eiusdem recti. Diuiso igitur angulo ABD, bifariam, per rectam BE, erit vterque angulus ABE, EBD tertia quoque pars recti. Quare rectus angulus ABC, diuisus est in tres angulos aequales. Quod est propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
