# Euclidis elementorum libri XV 212

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/212

THEORECTAE lineae, quae aequales, & parallelas lineas ad partes easdem coniungunt; Et ipsae aequales, & parallelae sunt. SINT rectae lineae AB, CD, aequales, & parallelae; Ipsas autem con iungant ad easdem partes rectae AC, BD. Dico AC, BD, aequales quoque esse, & parallelas. Ducatur enim recta AD. Q uoniam igitur AD, incidit in parallelas AB, CD, erunt anguli alterni BAD, CDA, aequales; Quare cum duo latera BA, 29. primi. AD, trianguli BA D, aequalia sint duobus lateribus CD, DA, trianguli CDA, vtrumque vtrique, & anguli quoque di4 primi. ctis lateribus inclusi ęquales; erunt bales BD, AC, aequales, & angulus ADB, angulo DAC, aequalis. Cum igitur hi 27. primi. anguli sint alterni inter rectas AC, BD, erunt AC, BD, parallelae: Probatum autem iam fuit, easdem esse aequales. Rectae ergo lineae, quae aequales, & parallelas lineas, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
