# Euclidis elementorum libri XV 218

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ELIBECRS). I. A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/218

IN paerallelogrammo ABCD, diametrum AC bisaria secet recia EF, in puncto G 3 Dico parallelogrammum diuidi bisariam. Quoniam angulus EAG, aequalis est angulo al teirno FCG, & angulus EGA, angulo FGC, Est autem & latus AG, lateri CG, aequale per hypothesin; Erunt & latera EG, FG, aequalia. Quare cum lateApra AG GE, aequalia sint lateribus CG, GF, & anguli quoque contenti aquales; erunt triangula AGE, CGF, aequalia. D F I C Addita igitur communi quantitate BC GE, erit triangulum ABC, trapezio BCFE, aequale; Sed triangulum ABC, dimidium est parallelogrammi ABCD, Igitur & trapezium BCFE, dimidium erit eiusdem parallegrammi, ideoque recta EF parallelogramum bisaria secat. SECET iam EF, parallelogrammum bifariam; Dico, & diametrum AC, bifariam secari in G. Si enim non bisa riam diuiditur in G, diuidatur bifariam in alio puncto, vt in H, per quod ducatur recta EHI; Eritque, vt iam demon strauimus, EICB, trapezium dimidium parallelogrammi ABCD, atque adeo aequale trapezio EFCB quod etiam dimidium ponitur eiusdem parallelogrammi, pars toti, quod est absurdum. Diuiditur igitur AC, bisariam in G, & non in alio puncto. quodaerat propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
