# Euclidis elementorum libri XV 22

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, P PROLEGOMENA. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/22

Neque enim putandum est, Diogenem in monimentis philosophorum exercitatissimum, hoc tam insigne opus nel scientem uoluisse praeterire uel ab Euclide suo esse compositum, ignorasse. Itaque Euclides noster, Geometra acutissimus, ab illo Megareo philosopho longe alius est, qui, cum in doctrina Academicorum esset summa cum laude uersatus, animum totum ad Mathematicas disciplinas transtulit, in quibus ita excelluit, ut concordi omnium iudicio principem inter Mathematicos sibi locum iure optimo uendicaerit. Scripsit autem uolumina ad rem Mathematicam spectantia non pauca, in quibus eximia eius diligentia, admiran daque doctrina facile elucet: qualia sunt eius Optica, Catoptri ca, Elementares institutiones ad Musicam capessendam pertinentes, Phaenomena, atque Datorum liber, opus de Diuisionibus, squod nonnulli suspicantur esse libellum illum acutissimum de superficierum diuisionibus, Machometo Bagdedino ascriptum, qui nuper Ioannis Dee Londinensis, & Federici Commandini Vrbinatis opera in lucem est editus. Conscripsit item conica ele menta, auctore Proclo, quae tamen ad nos nondum peruenere. & alia id geuus opuscula. Maxime uero hoc uolumen elementorum Geometricorum nunquam omnium consensione satis lau datum tam mirabili ordine, tantaque eruditione contexuit, ut nullus unquam eorum, qui similia conscripserunt elementa (conscripserunt autem, ut ait Proclus, non pauci) par illi extiterit, nedum ipsum superarit. In quo quidem, ut summum ingenij acumen demonstrauit, ita non omnia, quae ad rem Geometricam pertinent, in uulgus edenda, sed ea duntaxat, quae uisa sunt esse necessaria, atque utilia, ad communem omnium utilitatem, argumentis, & rationibus firmissimis censuit esse comprobanda. Caeterum, quanta sit horum Euclidis elementorum Geometricorum, ac proinde uniuersae Geometriae, praestan tia, ac utilitas, partim ex ijs, quae ante scripsimus, partim ex ijs, quae nunc dicemus, non obscure perspici potest. Dicuntur enim Geometrica elementa, eam ob causam, quod sine ipsis nullum opus Mathematicum possimus aggredi, ne dicam fructum aliquem inde percipere: Omnes siquidem Mathematicarum re rum scriptores, ut Archimedes, Apollonius, Theodosius, &c. in suis demon strationibus usurpant haec Euclidis elementa, tanquam principia omnibus iam diu perspecta, atque demonstrata.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
