# Euclidis elementorum libri XV 232

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/232

pars & totum; quod est absurdum. Noni ergo inaequales sunt bases BC, EF, sed aequales. Quod est propositum. THEOR. 31. PROPOS. 41. SI parallelogrammum cum triangulo eandem basin habuerit, in eisdemque fuerit parallelis, duplum erit parallelogrammum ipsius trianguli. INTER parallelas AP, CD, & super basin CD, constituantur parallelogrammum ACDE, & triangulum BCD. Dico parallelogrammum esse duplum traanguli BCD. Ducta enim diametro AD, in parallelogrammo, erunt trian137. primi. gula ACD, BCD, aequalia; At parallelogrammum ACDE, duplum est trian —— 34. primi. guli ACD; Igitur & trianguli BCD, du plum erit idem parallelogrammum ACDE. Q uamobrem, si parallelogrammum cum triangulo, &c. Quod erat demonstiandum. SCHOLION. HIMC sequium, si triangulum duplam habuerit basin, fueritque in eisin eisdem parallelis cum parallelogrammo, iriangulum parallelogrammo aquale fore. Nam si basis CD producatur ad F, vt sit DF, aequalis ipsi CD, ducaturque recta FB, erit triangulum BCF, duplum trianguli B, CD, quod triangulae BCD, BDF aequalia sint: Est au tem & parallelogrammum ACDE, duplum eiusdem trianguli BCD: Igitur aqualia orunt triangulum BCF, & paral lelogrammum ACDE.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
