Latin
EX PROCLO
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
EX PROCLO. SI triangulum, &trapezium super eadem basi, &in eisdem fuerint parallelis, maior autem linea parallela trapezij sit basis trianguli; erit trapezium minus duplo trianguli: Si vero minot linea parallela trapezij basis sit trianguli, erietrapezium majus duplo trianguli. θ. ρ INTIR Uidun parallelas AE, EC, sint constituta trapexium ABCD, &triangulum EBC, super basi nBC, ARI eandem, quae sit timen maior quam altera linea AD, parallela in trapezio daro. Dico tra pexium ABCD, minus esse duplo trianguli EBC. Cum enim AD, minor ponatur quam BC, sumatur AF, aequalis ipsi BC, &ducatur recta CF, quae erit parallela ipsi AB; Atqe adeo parallelogrammum erit ABCF, quod duplum est trianguli EBC. Quare trapezium ABCD, cum sit pars parallelogramri, minus erit duplo eiusdem trianguli HBC, quod est propositum, SINT rursus traperium, &triangulum, vt prius, sed basis AD, BC. fit minor quam reliqua linea parallela AD, in trapecio dato. Dico trapezium ARCD, ma ius esse duplo trianguli EBC.