# Euclidis elementorum libri XV 237

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/237

Quare aequalia inter se erunt parallelogrammum ABCD, & triangulum BEF. THEOR. 32. PROPOS. 43. IN omni parallelogrammo complementa eorum, quae circa diametrum sunt, parallelogrammorum, inter se sunt aequalia. IN parallelogrammo ABCD, sint circa diametrum AC, paralleingiamma AEGH, CFGI, M—R & comjlemienta DFGH, EZIG, vt in 30. defin. dximus. Dico complementa haec inter se eise aequalia. Cum enim triangula ABC, CDA, aequalia sint; Itemque triangula AEG, GHA; si haec ab illis demantur, remanebunt trapezia CBEG, CDHG, aequalia: Sunt autem & triam gula CGI, CGF, aequalia. Quare si detrahantur ex rrapezijs, remanebunt aequalia complementa DFGH, ESIG. In omni igitur parallelogrammo, complementa, &c. Q uod ostendendum erat. SCHOLIOX. EODEM modo hoc theorema demonstratur a Proclo, etiam si duo parallelogramma circa diametrum non con iungantur in puncto G, sed vel vnum ab altero sit semotum, vel ambo se mutuo intersecent. Sit enim prius vnum ab altero distans, ita vt complementa sint sigurae quinquangu lae. Vt in parallelogran mo ABCD, circa diametrum AC. consistas! itize consistant parallelogramma AEFG, CHIK: Dico complementa DEFIH, BKIFG, esse aequalia.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
