# Euclidis elementorum libri XV 238

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/238

Cum enim triangula ABC, CDA, aequalia inter se sint; Item triangula AEF, CHI, aequalia triangulis AGF, CKI; erun reliquae complementa DEFIH, BKIFG, aequalia. Quod est propositum. SECINT seiam mutuo parallelogamma AEFG, CHIK, circa diametrum, ita vt commuLLI nem partem habeant LLFM; Dico adhuc complementa DELH, BGMK, esse aequalia. Cum enim aqualia sint triangula ABC, CD A; Item triangula AFG, AFE; erunt reliqua quadrilatera BCFG, DCFE, aequa Ilia; Sunt autem rursus aequalia triangula IFM. IFL; Igitur si haec addantur dictis quadrilateris, erunt figurae BCIMG DCILE, aequales: Cam igitur & aequalia sint triangula CIK, CIH, erunt reliqua complementa BGMA, DELH, etiam aequalia. Quod est propositum. CONVFASVM quoque huius theorematis cum Peletario demonsirabimus, hoc modo. Si parallelogrammum diuisum fuerit in quatuor parallelogramma, ita vt ex illis duo ad uersa sint ęqualia; consistent reliqua duo circa, diametrum. DVCTIS duabus rectis EF, GH, EEB quae sint parallelae rectis BC, CD, seque secent in I, diuidatur parallelo G— H grammum ABCD, in quatuor p. rallelogramma, quorum aduersa duo BEIH, DFIG sint aequalia: Dico reliqua duo AEIG, CFIH, circa diametrum consistere, hoc est, diametrum a puncto C ad punctum A, ductam tran sire per punctum I. Si enim non transit, secet diameter CKA, rectam GH, in K, si fieri potest, & per K, ducatur LM, parallela ipsi BC. Erunt igitur complementa BHKL, DGKM, aequa aaEVCLID GEOM.Eaequalia: Est autem DGKM, maius quam DGIF; Quare & ma ins erit BHKL, quam DGIF.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
