# Euclidis elementorum libri XV 239

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/239

Cum ergo DGIF, aequale ponatur cipsi BEIH, erit etiam LHKI, maius quam BEIH, pars quàm totis; Quod est alisurdum. Non ergo diameter AC, rectam GH, in K, secat, sed per punctum I, transit. Quod est propositum. PROBL. 12. PROPOS. 44. AD datam rectam lineam, dato triangulo aequale parallelogrammum applicare, in dato angulo rectilineo. DATA recta linea sit A, datum triangulum P, & datus angulus rectilineus C. oportet igitur constituere parallelogramnium ęquale tuianvulo B, angulum habens ęqualem angulo C, & vnum latus aequale rectae A. Constituatur trian gulo B, aequale parallelogramum DEFG, habens angulum sit EFG, angulo C, aequalem, producaturque GF, ad H, vt FH, sit aequalis rectae A; & per H, ducatur HI, parallela ipsi IE, occurtens DE, productae in I. Extendatur deinde ex I, per F, diameter IF, occurrens rectę DG, productae in K; & per K, ducatur KL, parallela ipsi GH, secans IH, protractam in L., preduraturque EF, ad M. Dico parallelegrammum LMFH, esse id, quod quaetitur; Habet enim latus FH, ęqua le datae rectae A. & angulum HYM, angulo dato C, aequalem, cum angulus HFM, a qualis sit angulo EFG, qui factus est aequalis angulo C: Denique parallelogràmmum LMFH, aequale est triangulo B, cum aequale sit complemento DEFG, quod sactum est aequale triangulo B. Ad datam igitur rectam lineam da to triangulo, &c. Q uod erat faciendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
