# Euclidis elementorum libri XV 24

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, P PROLEGOMENA. AN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/24

Nyn dissimile huic uidetur mihi esse pulcherrimum Illud factum, quod idem Archimedes ope Geometriae gessit S) racusis, quando corona ex auro argenteque confecta; quam rex summo studio fabricari iusserat, non dissoluta, singula auri, & argenti pondera, quae inter se aurificis fraude ac dolo commista erant, subtilissime offendit. Neque silentio praeteriri debet, eundem Archimedem robori, ac efficaciae demonstratio num Geometricarum innixum saepenumero, iactitasse, si haberet terram aliam, in qua pedem figeret, hanc nostram, quam incolimus, e loco se commouere posse. Pari ratione, datis niribus quibuscunque, pondus quodcunque se posse mouere: Et alia id genus non sclum ab Archimede, uerum etiam ab alijs praeclaris, & illustribus Geometris patrata esse memoriae proditum est. Tantum denique nomen una haec Geometria Archimedi peperit, ut Marcellus Romani exercitus imperator, contra quem diu Syracusanam urbem defenderat Archimedes machi. nis quibusdam per Geometricas demonstrationes adinuentis, & constructis, in expugnatae urbis direptione, ac caede ciuium unius Archimedis saluti publico edicto cauerit? quem ubi con tra imperium suum, & uoluntatem a gregario quodam milita interfectum cognouit, uehementer doluit, eumque honorem mortuo habuis, quem uiuo habe re non potuit. Cuius sepulchrum Cicero a se, cum in Sicilia Quaestoris officio fungeretur, repertum esse, mirandum in modum gloriatar. Vnde mirari nemò debet, cur in summo semper honore apud Graecoi fuerit Geometria. Accedit quoque ad praestantiam, utilitatemque Geometriae, quod cum demonstrationes Geometricae sint maxime illustres, nemo sine ipsis satis perspiciet, quae sit uis demonstrationum, nemoque eisdem destitutus perfectus erit artifex methodi. Quod quidem ingenne fatetur Galenus insignis philosophus, ac medicorum princeps, in libro, quem de libris proprijs inscripsit. Is enim instructissimus rebus Dialecticis, cum schosdas Peripateticorum, ac Stoicorum sui temporis percurrisset omnium, & praecepta miro cum animi ardore, studioque arripuisset, nihil fere ab ipsis audiße se testatur, quod ad demonstrationis cognitionem pertineres; quinimmo pleraque eorum quae tradiderant, ab illis in controuersia posita, nonnullae etiam naturali rationi pugnantia reperisse: Ita ut ad Pyrrhoniorum fere (erant Pyrrhonij philosophi, qui nihil decernebant, sed de omnibus dubitabant) haesitantiam deuenturus fuerit, nisi A rithmeticae, Geometriae, Dialecticaeque (quibus artibus ab auis, & patre fuerat institutus) esset cognitione, scientiaque reuoca tus. Vnde suadet, sequendos esse chaeracteres illos Arithmeticos, & lineares demonstrationes.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
