Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 241
Unproofread scanNot analysed yet
Duo anguli EFG, HG, inter se sunt aequales, cum vterque aequalis sit angulo D. Addito igitur communi angulo FGH, erunt duo angili EFG, FGH, qui duobus rectis aequiualent, aequales duobus angulis HGK, FGH, ideoque hi anguli duebus etiam rectis aequales erunt. Quare FG, GK, vnam rectan lineam efficient. Eadem ratione ostendemus, EH, HI, vnam rectam lineam efficere, propterea quod duo anguli EHG, HIK, aequales inter se sint, (cum sint aequales oppositis an gulis aequalibus EFG, HGK. )&duo anguli HI2, IHG, duobus sint rectis aequales, &c. Cum igitur EI, FK, sint parallelae; Itemque EF, IK, quod vtraque lparallela sit rectae HG; Parallelogrammum erit EFKI. Eodem mod. demonstrabitur, parallelogrammum IKLM, adiunctum par allelogrammo EFKI, constituere totum vnum paral. lelogrammum EFLM. Dato eigo rectilineo ABC, constituimus aequale parallelogrammum EFLM, habens angulum F, aequalem angulo D, dato. Q uod erat efficiendum.