# Euclidis elementorum libri XV 243

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/243

SIT data recta AB, super quam oporteat qua dratum describere. Ex A, & B, educantur AD, BC, perpendiculares ad AB, sintque ipsi AB, aequales, & connectatur recta CD. Lico ABCD, esse quadratum. Cum . n. arguli A, & B, sint recti, erunt AD, BC, parallelae: Sunt autem & aequales, quod vtraque aequalis sit ipsi AB; Igitur & AB, DC parallelae sunt & ęquales: & ideo paralelogrammum est ABCD; in quo, cum AD, DC, CB, aequales sint ipsi AB, omnes quatuor lineę ae quales existunt; Sunt autem & omnes quatuor anguli recti, cum C. & D, aequales sint oppositis rectis A, & B. Quadratum igitur est ABCD, ex definitione; Ac, proindea da ta recta linea quadratum descripsimus; Q uod faciendu erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
