# Euclidis elementorum libri XV 245-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/245-2

SCHOLION. INVENTIO huius theorematis ad Pythagoram refertur, qui, vt scribit Vitruuius lib. 9. hostias Musis immolauit, G. 10.: se in tam praeclaro inuento adiuuerint. Sant qui putent, eum immolasse cenium boues; si tamen Proclo credendum est, vnum tantummodo obtulit. Fortasse autem Pythagoras, vt nonnulli volunt, ex numeris occasionem sumpsit, vt theorema hoc inuelligaret. Cum enim hos tres numeros 3. 4. 5. diligenter esset coatemplatus, vidissetque quadratum numerum maioris aequalem esse quadratis numeris reliquorum, cemposuis! sposuit triangulum scaleniim, cuius maximum latus diuisum erat in 5 parte aequales, minimum in 3.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
